METHYMNA Talnabia

METHYMNA Talnabia
METHYMNA Talnabia
incolis Medina Talnabi, i. c. civitas Prophetae, antea Iathreb, urbs Arabiae Felicis ad amnem Laakic, ubi natus Mahumetes Pseudo-propheta, 200. mill. pass. a Mecha in Boream, 90. a mari Rubro in Eurum. Alii Mahometem, Mechae natum, Methymnae vero sepultum scribunt. Sunt autem duae hae in Arabia urbes magni inter Mathumetanos nominis, et Mecha quidem, prima Muhammedicae superstitionis sedes est, ad quam ex universa Asia et Africa peregrinationes quotannis suscipiuntur, ab illis, qui singularem quandam sanctitatem affectant. Sed et alii, ex Lege mahometis, saltem unâ vice per vitam, peregrinatione hâc defungi tenentur, modô sumptus facere possint, ad longinquum hoc iter et dona offerenda, necessarios: pauperes enim et egenos legis rigor non adstringit. Quod si quis iter per se obire non possit, per alium id facere renetur. Non quod ibi sepultus sit magnus ille Pseudo-Propheta, quemadmodum Europaei fabulantur; nec quod corpus eius vi magneticâ in aere et in cista ferrea suspensum pendeat, sed quod ibi Templum vetustissimum et in eo lapis niger, quem Caabam vocant ac summâ devotione venerantur, Georg. Hornius Orb. Polit. Part. 4. p. 57. Tavernier vero, Mahometem hancce urbem, utpote natale suum solum, hâc ceremoniâ honorare voluisse, scribit: addens, credere Turcas idque ipsis a Maioribus longâ successione traditum, urbem hanc esse locum illum, in quo Deus Abrahamum iusserit sibi domum aedificare, atque ibi postea superstitionis Auctorem caelitus Alcoranum accepisse: praeterea, nil reliquiarum Pseudo-Prophetae huius Mechae, praeter alterum sandaliorum eius, ibi asservari. Altera urbs Methymna seu Medina Talnabi est, i. e. Civitas Prophetae, in qua Mahomedes sepultus, quaeque proin et ipsa sanctitatis ergo frequentatur. Sed qui sepulchrum Pseudo-Prophetae (de quo monstrosa Turcae fabulantur) inscpiciunt, illi se ipsos dicuntur excaecare, existimantes nullam in posterum mortalem rem dignam esse, quae ab ipsis, postquam semel prophetae sui sepulchrum adspexerint, conspiciatur. Interim Mechae longe maior veneratio frequentiorque concursus, unde in Alcorano suo mahometes non nisi hanc peregrinatione praefatâ sollenni (quam Caravanami vocant) celebrandam iniunxit, conveniuntque sacerrimae huius Legis interpretes in eo, non necessario Methymnam adiri, atque Mahometis praecepto, etiam omissa hac peregrinatione, fieri satis. Vide Hornium iterum loc. praefatô atque Ioh. Baptistam Tavernier Relation du Serrail c. 12. et 20. nec non infra, voce Muslimi, item Muhammedes.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”